in diebus illis non erat rex in Israhel et tribus Dan
quaerebat possessionem sibi ut habitaret in ea usque ad illum
enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat
miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae quinque
viros fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et
diligenter inspicerent dixeruntque eis ite et considerate
terram qui cum pergentes venissent in montem Ephraim et
intrassent domum Micha requieverunt ibi
et agnoscentes vocem adulescentis Levitae utentesque illius
diversorio dixerunt ad eum quis te huc adduxit quid hic agis
quam ob causam huc venire voluisti
qui respondit eis haec et haec praestitit mihi Michas et me
mercede conduxit ut sim ei sacerdos
rogaveruntque eum ut consuleret Dominum et scire possent an
prospero itinere pergerent et res haberet effectum
qui respondit eis ite cum pace Dominus respicit viam
vestram et iter quo pergitis
euntes itaque quinque viri venerunt Lais videruntque
populum habitantem in ea absque ullo timore iuxta Sidoniorum
consuetudinem securum et quietum nullo eis penitus resistente
magnarumque opum et procul a Sidone atque a cunctis hominibus
separatum
reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol et quid
egissent sciscitantibus responderunt
surgite et ascendamus ad eos vidimus enim terram valde
opulentam et uberem nolite neglegere nolite cessare eamus et
possideamus eam nullus erit labor
intrabimus ad securos in regionem latissimam tradetque
nobis Dominus locum in quo nullius rei est penuria eorum quae
gignuntur in terra
profecti igitur sunt de cognatione Dan id est de Saraa et
Esthaol sescenti viri accincti armis bellicis
ascendentesque manserunt in Cariathiarim Iudae qui locus
ex eo tempore castrorum Dan nomen accepit et est post tergum
Cariathiarim
inde transierunt in montem Ephraim cumque venissent ad
domum Micha
dixerunt quinque viri qui prius missi fuerant ad
considerandam terram Lais ceteris fratribus suis nostis quod in
domibus istis sit ephod et therafin et sculptile atque
conflatile videte quid vobis placeat
et cum paululum declinassent ingressi sunt domum
adulescentis Levitae qui erat in domo Micha salutaveruntque eum
verbis pacificis
sescenti autem viri ita ut erant armati stabant ante
ostium
at illi qui ingressi fuerant domum iuvenis sculptile et
ephod et therafin atque conflatile tollere nitebantur et
sacerdos stabat ante ostium sescentis viris fortissimis haut
procul expectantibus
tulerunt igitur qui intraverant sculptile ephod et idola
atque conflatile quibus dixit sacerdos quid facitis
cui responderunt tace et pone digitum super os tuum
venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi
melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu
et familia in Israhel
quod cum audisset adquievit sermonibus eorum et tulit
ephod et idola ac sculptile et cum eis profectus est
qui cum pergerent et ante se ire fecissent parvulos et
iumenta et omne quod erat pretiosum
iamque a domo Michae essent procul viri qui habitabant in
aedibus Michae conclamantes secuti sunt
et post tergum clamare coeperunt qui cum respexissent
dixerunt ad Micham quid tibi vis cur clamas
qui respondit deos meos quos mihi feci tulistis et
sacerdotem et omnia quae habeo et dicitis quid tibi est
dixeruntque ei filii Dan cave ne ultra loquaris ad nos et
veniant ad te viri animo concitati et ipse cum omni domo tua
pereas
et sic coepto itinere perrexerunt videns autem Micha quod
fortiores se essent reversus est in domum suam
sescenti autem viri tulerunt sacerdotem et quae supra
diximus veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque
securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio
tradiderunt
nullo penitus ferente praesidium eo quod procul habitarent
a Sidone et cum nullo hominum haberent quicquam societatis ac
negotii erat autem civitas sita in regione Roob quam rursum
extruentes habitaverunt in ea
vocato nomine civitatis Dan iuxta vocabulum patris sui
quem genuerat Israhel quae prius Lais dicebatur
posueruntque sibi sculptile et Ionathan filium Gersan
filii Mosi ac filios eius sacerdotes in tribu Dan usque ad diem
captivitatis suae
mansitque apud eos idolum Michae omni tempore quo fuit
domus Dei in Silo in diebus illis non erat rex in Israhel